CATABOLICI

CATABOLICI
CATABOLICI
apud Tertullianum de Anima, Fulgentium de Contin. Virgil. et Zenonem Veronensem, Filesaco, Selector. l. 1. Mathematici sunt, quasi Καταβουλικοὶ, a consulendo, sic dicti: Salmasio Spiritus, qui per arreptitios et energumenos futura praedicentes, cos deicere, adfligere, prosternere, quod Graecis καταβάλλειν est, consuevêre. Tres enim Deorum vel Daemonum species satis diserte his verbis facit recensetque Fulgentius, Nec illa, quae Dardanus in Dynameris, aut Battiades in Paredris, aut Campester in Catabolicis Infernalibufque cecinerunt: videl. Dynameros, Paredros, de quibus vide suô locô et Catabolicos, quos eosdem cum Infernalibus videtur facere Fulgentius, vel Campester potius, qui de his librum composuerat. Hi itaque vel ἀπὸ τοῦ καταβάλλειν, quod deicerent prosternerentque, quos Numine suô implebaut; vel ἀπὸ τῆς καταβολῆς, h. e. accessione et afflatione cum impetu; quod derepente irruerent et vates suos corriperent, spirituque implerent fatidicô, nomen invenêre. Καταβολὴ enim ἐπίπνοιαν Θεοῦ καὶ κάθοδον seu κατοχην` daemonis significat, teste Polluce, l. 1. c. 18. Similiter καταβολὴ πυρετοῦ, accessio febris est, apud Medicorum filios. Vide Salmas. Notis ad Spartian. in Hadriano Caes.
c. 14.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • PAREDRI — Graece Παρεδροι, aliter Σύνθρονοι, quasi Adsessores et eâdem sede praediti, Tertulliano Synhodi (vide infra) Deorum, fieri dicebantur olim, qui de hominibus in Deorum numerum referebantur, et collegio eorum, seu concilio, seu consessui, ut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • nefridio — ne·frì·dio s.m. 1. TS zool. nei Metazoi, organo escretore costituito da canalicoli che raccolgono e convogliano all esterno i prodotti catabolici accumulatisi nel sangue o nel liquido celomatico 2. TS embriol. nell embrione dei Vertebrati,… …   Dizionario italiano

  • catabolic — catabólic adj. m., pl. catabólici; f. sg. catabólică, pl. catabólice Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic  CATABÓLIC, Ă adj. Referitor la catabolism. [< fr. catabolique] …   Dicționar Român

  • catabolico — pl.m. catabolici sing.f. catabolica pl.f. cataboliche …   Dizionario dei sinonimi e contrari

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”